monumenta.ch > Plinius > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 54
{XXX} attingunt et Minaei, pagus alius, per quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium turis fecere maximeque exercent, a quibus et Minaeum dictum est. nec praeterea Arabum alii turis arborem vident, ac ne horum quidem omnes, feruntque III non amplius esse familiarum quae ius per successiones id sibi vindicent; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum dividi.